X-XI sec. d.C.
MITOGRAFO VATICANO II, 34
In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968
Myrrha et Adonis
Myrrha patrem suum amasse dicitur, cum quo ebriato rem habuit.Quumque eam pater utero plenam rescisset, cognito crimine, evaginato eam persequi coepit gladio. Illa in arborem myrrham est conversa. Quam arborem patre gladio percutiente, Adon exinde natus est, quem Venus ad se recepit et amavit. Quid haec fabula sibi velit, dicamus. Myrrha genus est arboris, quae dum grandioris fuerit roboris, solis ardoribus sucum exsudat, qui Myrrha dicitur. Et quia haec species odore suavis est, Adonem dicitur genuisse: ηδονη enim grece dicitur suavitas. Ideo Venerem amasse dicitur, quia hoc genus pigmenti sit valde fervidum.