V-VI sec. d.C.
FABIO PLANCIADE FULGENZIO, Mitologiarum libri tres, III, VIII
Fabula Mirrae et Adonis
Mirra patrem suum amasse dicitur, cum quo debriato concubuit; cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito euaginato eam coepit persequi gladio. Illa in arborem myrram conuersa est; quam arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est. Quid uero sibi haec fabula sentiat edicamus. Mirra genus est arboris, de qua sucus ipse exsudat; haec patrem amasse dicitur. Istae enim arbores in India sunt, quae solis caloribus crementantur, et quia patrem omnium rerum solem esse dicebant, cuius opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amasse dicitur; dumque iam grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans ragades efficit, per quas sucum desudat — quod mirra dicitur — et redolentibus lacrimosa guttulis fletus suaues scissuris hiantibus iaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur; adon enim Grece suauitas dicitur; et quia haec species odore suauis est, Adonem dicitur genuisse. Ideo autem Uenerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit ualde feruidum; unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum mirrinum se poculum bibisse refert; nam et Sutrius comediarum scriptor introducit Gliconem meretricem dicentem: «Murrinum mihi adfers quo uirilibus armis occursem fortiuscula».