Mirfm02

III-IV sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes Fabularum Ovidiarum, X, X

Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk10

 

Myrrha in arborem sui

Ex conubio Myrrhae et Cinyrae incesto.Itaque laetatus artis suae Paphum fillum genuit, qui in insula Cypro oppidum sui nominis constituit Myrrha, Cinyrae et Cenchreidis filia, iracundia Veneris, quod mater eius praeferretur deae, patrem inpio amore dilexit; nec viam potiendi inveniens cogitur suspendium experiri. cuius nutrix intra cubile gementis excipit vocem, et signis cognitis nefariae mortis, dum diligentius scrutatur, causam poscit. consulta ergo puella ei pollicetur se effecturam, ut parenti sine ulla infamia iungatur. cuius illa oratione in promissum tempus differt. At anus die sollemni Cereris, quo mater eius operata a viro secubabat, alumnam noctu deducit ad Cinyram praedicans forma eius inpulsam sibi se concredidisse; qui data cupiditate lumen inferri iussit, ut speciem eius notam haberet, cognitusque filiae pater stuprator coactus est pudore ferro stricto eam insequi. quae duplici metu territa in silvam profugit ibique misericordia eiusdem deae in arborem, que eius nomen indicaret, mutata est. Ex Myrrhae et Cinyrae incesto concubitu ob iram Veneris conceptus est infans. versa enim Myrrha in arborem sui nominis nascitur, quem Adonem cognominarunt, quem non minus Venus dilexit, quam puella patrem Cinyram dilexerat.