Ganfr02

1493

RAFFAELLO REGIO, Pub. Ovidii Nasonis libri XV,Libro X

Phrygii Ganymedis Troiani: Nam Ganymedes trois dardanorum regis fuit filius qui admiranda pulchritudine Iovem in sui amorem pellexit; a quo in aquilam mutato raptus ac sibi mense minister adhibitus perhibet quod quidem id circo fingit: quoque Iuppiter aut plegionem Ganymedem rapuit, cuius insigne erat aquila; aut navis in qua fuit impositus pictam habuit aquilam ut Lactantius exponit Eusebius vero in chronicis ait Ganymedem a Tantalo fuisse raptum: indeque ortum bellum inter troem et Tantalum.