Ganfm10

1340 ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro X, Fab. 7

(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )

Ganimedes frigius sive troianus puer pulcherrimus intantum a Iove dilectus fuit quod ab ipso mutato in aquilam fuit raptus et in coelo stellificatus: et pincerna deorum effectus. Et est illud signum quod aquarius dicitur: quia aquas super manus deorum infundere fictum fuit. Ista aquila significat limpitudinem sicut Ganimedes significat Iohannem evangelistam iuvenem et gratiosum: quia scilicet aquila id est subtilitas et claritas sicut ipsum rapuit in coelum inquantum ipsum loqui de coelestibus alte fecit. Pincerna vero deorum id est praelatorum et virorum iustorum efficitur inquantum aqua sapientiae et gratiae ab ipso funditur et hauritur. Vel aquila est Christus qui istum puerum dilexit: et ad secreta coelestia sublimavit. Oseae. XI. Puer Israel et dilexi eum.