Ganfm06

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VI,  7

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

Idem Iupiter Asteriem in specie aquile rapuit id bellando aquilis preeuntibus sicut et Ganymede. Nam ut Anacreon refert, dum Iupiter adversus titanas, Titani filios, qui frater Saturni fuerat, bellum assumeret et sacrificium in celo fecisset, in victorie auspicium aquile prosperumvidet adesse volatum. Pro quo tam feclici omine, et quia victoria consecuta est, in signis bellicis sibi auream fecit aquilam tuteleque sunt virtuti deputavit. Unde et apud romanos huiuscemodi signa tractata sunt.