Ganfm05

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, 3, 5; 15, 11

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

3, 5. Ganymedem etiam Juppiter, Troili Trojanorum regis filium, his signis praeeuntibus, inter aliam predam bellicum rapuit. Unde se in aquilam ad eum rapiendum dicitur transmutasse. Sane Ganymedes in caelum juxta fabulam translatus, ad ministerium poculorum adhibitus dicitur. Est enim Ganymedes signum, quod Aquarium dicimus, quod constat esse pluviosum.

15, 11. Ganymes, filius Troili regis Trojae pulcherrimus, et venator optimus, dilectus a Jove, raptus est ab eo in Ida silva per aquilam, nuntiam Jovis, in quam fertur Juppiter tunc mutatus. Deinde depulsa Hebe, filia Junonis, dea iuventutis, quae prius erat princerna deorum, Ganymedes factus est pincerna Jovis, qui propter gratiam propinationis meruit fieri signum caeleste, quod Aquarius dicitur. Et dicitur ideo gestare urnam in manu propter temporis proprietatem.