Ganfm04

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO II, 198

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

Ganymedes

Ganymedes, Troili regis Trojanorum et Callirrhoae filius, propter corporis pulchritudinem, ne infamiam connubii masculini subiter, dum in Ida silva venaretur, ab aquila in caelum raptus, est constitutus pincerna deorum, remota Hebe, Junonis filia. Unde et Trojanis Juno irascitur. Poetae amant garrulitatem suam falsa illusione ornare. Nam ut Anacreon, antiquissimus auctor, scribit, Juppiter dum adversus Titanas, id est Titani filios, bellum assumeret, et sacrificium Caelo fecisset, in victoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum vidit volatum. Ob quod tam felix omen, praesertim quia et victoria secuta est, in signis sibi aquilam fecit, tutelaeque dedicavit. Unde et Romani hujuscemodi signis utuntur. Ganymedem vero bellando, his signis praeeuntibus, rapuit; sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est navi, tauri picturam habente.