Ganfm01

V sec. d.C.

FULGENTIUS, Mythologiae, I, Ganymedes

Testo tratto da:

http://bivio.signum.sns.it/bvWorkTOC.php?authorSign=FulgentiusFabius&titleSign=MythologiarumLibri

Ganymedes

Et raptum Ganimedem aquila non vere volucris, sed bellica praeda. Iuppiter enim, ut Anacreon antiquissimus auctor scripsit, dum adversus Titanas, id est Titani filios (qui frater Saturni fuerat), bellum assumeret et sacrificium Coelo fecisset, in victoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum vidit volatum. Pro quo tam felici omine, praesertim quia et victoria consecuta est, in signis bellicis sibi aquilam auream fecit tutelaeque suae virtuti dedicavit, unde et apud Romanos huiuscemodi signa tracta sunt. Ganymeden vero bellando his signis praeeuntibus rapuit, sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est in navem tauri pictura habentem, et Isidem in vacca, similiter in navem huiuscemodi picturae. Denique ut hoc certius esse cognoscas, navigium Isidis Aegyptus colit.