Ganfc43

VI-VII sec. d.C.

ISIDORO di SIVIGLIA, Etymologiae, VIII, Cap. XI, De Diis gentium, 34-36

Testo tratto da: http://www2.fh-augsburg.de/~Harsch/Chronologia/Lspost07/Isidorus/isi_et08.html#c11

[34] Iovis fertur a iuvando dictus, et Iuppiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Iovem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. [35] Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in navi cuius insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit. [36] Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant.