III sec. a.C.
ARATO, Phainomenon fragmentum, Aquarius
Testo tratto da : http://bivio.signum.sns.it/bvWorkPage.php?pbSuffix=24%2C61668&resetPageNav=1
Aquarius
Oceano mersus sopitas condere flammas.
Hymbres occasus ortusque intercipit ora.
Et cum terrores auget mox arta marinos,
Multum clamatos frustra spectaverit ortus,
Tunc rigor aut rapidus ponto tunc incubat auster.
Tarda ministeria et nautis tremor alligat artus,
Et rationem animi temeraria pectora solvent.
Nulla dies oritur, quae iam vacua aequora cernat.
Puppibus et semper tumidis ratis innatet undis,
Interea tentare undas iuvat, aspera sed cum
Assultat lateri deprensae spuma carinae,
Tunc alti curvos prospectant littore portus.
Inventasque alii terras pro munere narrant,
Interea exanimat pavidos infantis aquae nons,
Ast alii procul e terra iactantur in altum.
Munit et et hos breve lignum et fata instantia pellit,
Et tantum a leto, quantum rate fluctibus absunt.
Porro Aquarius nomen accepisse dicitur quod eius exortu hymbres plurimi fiant.
Quidam volunt Ganymedem eum esse Troili et Calliroes filium, qui cum in Ida nonte venaretur ob nimiam pulchritudinem a Iove adamatus et per aquilam raptus inter astra est collocatus. De hinc Aquarius dictus est quod undas funderet. Nigidius Hydrochoon sive Aquarium existimat esse Deucalionem Thessalum, qui maximo cataclismo sit relictus cum uxore Pyrrha in monte Aetna, qui est altissimus in Sicilia et posteaquam se et uxorem suam in terra relictum censuit, orbitatis et vastitatis misertus ab Iove precari coepit, ut aut et ipsi interirent, aut hominum genus restituerent. Iuppiter respondit et per sortem inticavit, ut lapides quos ante se reperissent post se iactarent. Reversi itaque quotquot Deucalion misit, viri fiebat, quos Pyrrha, foeminae. Quo facto rursus hominum genus natum est, ob quam rem λάος Grece populus dicitur, quia lapis antiquitus Graece λάας appellabatur. Ab antiquis quidem dicitur Aristeus filius Apollinis fuisse quem Apollo dicitur ex Cyrene procreasse quam compressit in monte Orpheo, qui Cyrenis est appellatus. Aristeus didicitur omnibus artibus doctus fuisse quibus caeteros homines ad hortos fructus virilitatemque perducebat. Is cum Caniculae signum pestiferum orietur, et statim praesentes fructus laederentur et homines diuturna pestilentia afficerentur. Factum est ut a diis impetraretur maxime Neptuno, Iovis fratre ne tempestatibus et ventis pateretur genus humanum affici indignis calamitatibus. Itaque venia data constitutum est a diis ut Caniculae stellae exortu venti perstarent dies circiter quadraginta eiusque pestilentiae vim abscinderent. Qua propter Aristeus diis inter astra est collocatus. Habet autem Aquarius stellas in capite obscuras duas, in singulis humeris singulas amplas, in sinistro cubito unam, in dextro cubito unam, in singulis manibus singulas, in singulis mammillis singulas, sub mammillis singulas, in dextro lumbo unam, in singulis genibus singulas, in dextra tibia unam,
in singulis pedibus singulas. Sunt omnes XVIII. Effusio vero aquae dextra laevaque sit stellis XXXI: quarum duae splendidae sunt, caeterae vero obscurae.