Giafr06

Johannes Spreng, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijs Elegiaco versu accuratissime expositae, Francoforte 1563 (I ed.), X, fabula VI, f. 122

Hyacinthus in flore

 

Lactantii Argumentum

Hyacinthus Amicle & Diomedis filius, ab Apolline dilectus, cum per iocum & imprudentiam cum ipso in certamen disci descenderet, pondus à Phœbo altius iactum, prius haud accipere valuit iuvenis, quam in caput eius magno cum impetu cecideret: Quo ictu in terram subito prostratus, nullum prorsus admisit remedium, quod vulnus curare, ipsumque reficere posset. Hyacintho igitur sic moriente, cruor emans ab eodem Apolline in florem eiusdem nominis est conversus.

 

Enarratio

Phœbus Amyclide stolido vexatur amore,

ac flammas tacite luxuriosus alit.

Tempus at inciderat quo convenere iocantes,

et disci lusus instituere graves.

Massam principio libratam torsit in altum

Phœbus, & ad nubes mox penetravit onus,

ac longo solidam tetigit post tempore terram,

orbem dehinc iuvenis tollere promptus erat:

sed prius emissum delabitur æthere pondus,

et lædit vulltus o Hyacinthe tuos.

Prosilit accepto calidus de vulnere sanguis,

aeque pallescit, quam puer, ipse Deus,

qui refovens iuvenem collapsos excipit artus,

protinus & medica vulnera siccat ope,

admotisque animam labentem sustinet herbis,

sed frustra, pulcher mox Hyacinthus obit,

hinc nimio cordis mœrore repletus Apollo

ingemit, & pueri funera mæsta dolet:

sanguis at in florem rutilus mutatur olentem,

ne prorsus iuvenis concidat omnis honor.

 

Allegoria

Qui certare cupit, pugnasque subire feroces

athletas ista quærat in arte pares:

nam qui maiores iuvenili pectore flagrans

despicit, is capiti nil nisi damna struit.

Præcipiti fervore Dares animosque superbus

corruit, entellus praemia victor habet.