Cipfm05

1363-1372 circa,

Boccaccio, Genealogia Deorum Gentilium (pubblicata a Venezia nel 1497), XIII, cap. XVII

De Cyparisso Thelephi filio

 

Cyparissus: ut ait Lactan. filius fuit Thelephi. Hunc dicit Servius Sylvanus sylvarum deus amavit. Quicum haberet mansuetissimam cervam: eamque summe diligeret, illam Sylvanus inadvertenter occidit: quamobrem Cyparissus summe dolens mortuus est. Sylvanus autem illum in arborem sui nominis vertit. Huic fictioni convenientia nominis & quia continue gemat dedere causam.