1342-1350 circa,
Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), X, Fabula VII
Ciparissus qui cupressus puer fuit nimium dilectus a phoebo. Cum igitur cervum in pignus amoris a phoebo sibi datum casu occidisset & ex hoc mori vellet in arborem sui nominis mutatur quae etiam ut arbor funesta a lugentibus in mortuorum obsequiis ministratur. Ovidius. Lugebisque alios aderisque dolentibus inquit. Dic quod phoebus illos quos plus diligit in arbores lugubres mutat inquantum scilicet amicos suos ad cogitandum de morte : & ad flendum invitat. Ecclesiastici. XXXVIII. Fili in mortuum produc lachrymas & quasi dira passus incipe plorare. Unde Ovidius de isto ait. Munusque supremum : Hoc petit a superis : ut tempore lugeat omni.