Cipfm03

1322-1323 circa,

Giovanni del Virgilio, Allegorie librorum Ovidii Metamorphoseos, X,

Allegoria di Ciparisso

 

Quinta mutatio est de Ciparisso in cipressum converso. Ciparissus fuit iuvenis bone indolis. Unde diligebatur ab Apolline id est a sapientibus, quia sperabant de ipso bonum. Sed accidit casus quod habebat unum cervum quem diligebat. Et interfecit eum ignare. Quo interfecto statuit mori. Unde ad unam arborem se suspendit. Et sic arbor accepit describit mortem istius arboris et non multarum aliarum, ideo est quia ex morte istius resultabat nomen eternum illius arboris. Unde poete solum describunt actiones quae sunt notabilia et imitanda. U.d.e :

Extinctum deflens ignaro nomine cervum

dat nomen ligno quo Ciparissus obit.

Indolis ante bone dilectus Apolline dictus

mox de se lacrimans sua fata dedit.