sec. IV o VI d.C.,
Lattanzio Placido, Commentarii in Statii Thebaida, IV, 460
CUPRESSUS PLORATA luctibus apta. Cyaprissus speciosus puer, dum venaretur, in amorem sui Apollinem compulit. A quo accepit cervum pulcherrimum munere et mensuetum. Quem cum diligeret, lassus somnum sub arbore capere coepit. Subito excitatus strepitu cervum longe vidit. Credens silvestrem missa sagitta eum interemit agnitoque usque eo ingemuit, ut ab omni cibo et potu abstineret. Quo tabescente Apollo miseratus eius vertit eum in arborem sui nominis. De qua Virgilius <Aen., IV, 506 sq.> : « fronde coronat funera ». Haec causa est, quare cupressu, adhibetur locupletum funeribus. Lucanus <III, 442>: « et non plebeios luctus testata cupressus », quia incestatas familias Romani hac notabant. Quidam volunt ad hoc nomen electam arborem, quia infructuosa apta defunctis est, vel quod in tutelam eam dixerint inferorum.