Cipfc02

sec. IV-V d.C.,

Servio, Commentarii in Vergilii Aeneida, III, 680

 

CONIFERAE conum sustinentes. Et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδής est : nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano, qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. * Ergo cupressi quasi infernae. Vel quia succisae non renascunt, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur. Aut hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse (tradunt), quem quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. Qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.