sec. IV-V d.C.,
Servio, Commentarii in Vergilii Aeneida, III, 64
[…] ATRAQUE CUPRESSO nigra, funesta: nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit. Moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus. Hinc Horatius nec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur. “Atra” autem, quod atratos lares significet. ATRA CUPRESSO fabula [autem] de cupresso talis est: cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus est; cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.