1556
PIETRO VALERIANO, Hieroglyphica sive de sacris Aegyptiorum, aliarumque gentium literis Commentarij Ioannis Pierii Valeriani Bolzanij Bellunensis, Liber XXIIII DE PERDICE 228a, Liber XLVIII DE LAQUEO 473a
Liber XXIIII DE PERDICE 228a
ASTUTIA PRAVA
Hieroglyphicum etiam sapit Graecorum mythologorum fabula, qua fingut Daedali nepotem ob inuenta artis suae arma quaedam admodum utilia, per invidiam ab Athenarum arce summa praecipitem datum, qui terra vix tacta mutatus sit in Perdicem. Cuius sigmenti talis fertur interpretatio: Impuri homines cùm à sapientiae arce deciderit, à rectis honestisque studiis alieni facti, tamersi astutia freti aliqua suis in rebus excellere videatur, hisque tractandis super alios attolli, sordidis tamen & improbis negotiationibus impliciti, sublime nihil sapiunt, sed humi volitantes, dolisque & fraudibus omnibus freti, rem quocunque modo facere tantùm student, libidinum & cupiditatum suarum laqueis & retibus impliciti obvolutique, eo Perdice deteriores, quòd illis vaferrima est ars ad elabendum, capturamque declinandum, quod Graeci dicunt ̉εκωερδικίζειμ: hi neque capti fugam moliuntur, neque si evadere possint, studium adhibent ullum ut salui siant. Astutiae huius modi causa factum puto, ut Eucherius cacodaemonem ex Paerdicis imagine significari dixerit, eo loco: Clamavit Perdix, congregavit quae non peperit.