Pernfr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Pub. Ovidii Nasonis libri XV,Libro VIII, ff. 78, 79

(Daedalus) (Talus puer in perdicem) Daedalus interea, Tali pueri atheniensis transmutationem in perdicem avem poeta narraturus, quae de volatu, Daedali atq[ue] Icari feruntur praemittit, Nâ Dędalus atheniêsis Eupalmi filius cum talum sororis filium optimę indolis iuvenem per invidiam, quod & serram & circinum in venisset, interemisse diceretur, iudicii, eventum, timens in cretâ aus[f?]ugit. […]

(Icaros insula) Icaros, enim insula ab icaro Daedali filio illic sepulto dicta fuisse viderur. Hunc miseri tumulo. Tali pueri metamorphosin in avem describere îcipit pocta.

(Talus in avem) nam Talus ut & Dio. & pausanias scribunt.

(Serrae circiniq invêtor) Daedali sororis filius cum & rotâ siguli & ferram ferreâ & circinum invenisset, a Dędalo îvidia moto fuit interfectus. Quare Dedalus ab Aeropagitis dam natus in cretam ad Minoem aufugit. Ponentem tumulo.

(Perdix in avê) Tumulantem & sepelientem. Et plausit pennis. & alas côcussit.

(Unicus Unus) Unica. sola. Unicus enim secundo caret. Unus habet secundum. Longum crimen. magnum. nam Daedalus cum de palladis arce deiecisse criminatus est. Fatorum ignara. ins[i?f?l?]cia eorum quae fato filio suo evenire debebât. Germana. soror Daedali. Bis s/fenis natalibus actis. Ex actis duodecim annis. Natus. eni erat ânos duodecim Talos. cum Daedalo fuit cômendatus. Animi ad precepta capacis. Praeceptorum capacis insoluta diceremus oratione. Ille etiam medio spinas. Talum ferrae fuisse ait inventorem ad exemplum illius spinae quae est in medio piscium. Et ex uno duo ferrea brachia nodo. illum circini quoq[] invêtorem fuisse ait poeta. At illû Pallas quae & minerva dicitur omnium artium inventrix fuisse perhibetur. Excepit. suscepit. proprie autem excipi cadentia dicuntur.

(Icari casus) Velavit. Cooperuit. Sed vigor ingenii quôdam velocis. Sed vis inquit & acrimonia ingenii Tali pueri î alas & pedes avis transivit. Perdices eni acerrimi sunt & volatus & cursus. Nomen qd & ante remansit. Nam Talus perdix quoq[ue] fuit cognominatus. Praeter humum. iuxta terrâ. Clamq.