Pernfm05

1340 Ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, VIII, Fo. LXIII a/b Fa.VIII

(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht)

Perdix fuit quidam iuvenis filius sororis dædali qui datus dædalo ad erudiendum ipsum auuculum arte & scientia superavit. Ita quod serræ & circini primus usum invenit. Cui dædalus invidens ipsum de arce id est turri palladis præcipitavit: sed pallas dea sapientiæ quæ semper favet ingeniis ipsum in avem sui nominis id est in perdicem mutavit: et medio volavit in aere pennis: quae sublimis casus memor alte non solet libenter ascendere: sed circa terram volare: etiam gleba nidum facere unde Ovidius. Præter humum volitat: ponitque in sepibus ova. Antiquique memor vitat sublimia casus. Igitur cum dædalus submersum filium sepeliret affuit perdix: quae dædali luctu gaudebat: & ipsi suum infortunium improperabat. Dædalus autem alas suas post maris transitum victimas in templo apollinis consecravit ubi & historiam andragei depinxit: sed Icari historiam pro nimio fletu depingere non potuit. Sic contingit sæpe quod aliquis ingenio & scientia alios excellit in curiis principum & potentum: ita quod maiores & antiquiores sapientia & subtilitate antecedit quare fit quod quandoque talis arcem palladis ascendit id est dignitates & officia quod videntes alii quos superat solent eidem invidere & per detractiones & accusationes ipsum solent ab alto detrahere & quod deponatur a statu & officio procurare. Et sic fit quod talis perdix efficitur quasi scilicet a perdendo: pro eo quod talis altum statum perdere comprobatur. Qui pro certo si sapiens est: debet alta loca id est alta officia vilipendere: & locum humilem tenere. Quamvis enim status dignitatis sit nobilior: status tamen paupertatis est securior. Et ideo de paupertate loquens Seneca in lib. de remediis fortuitorum dicit sic. Non est in paupertate vitium: sed in paupere. Illa expedita est hylaris & tuta. Sequitur sic eris expeditior in via domi tutior. Sed sæpe contingit quod talis dædalus id est talis invidus qui alios persequitur ad simile infortunium venit filium vel amicum vel seipsum perdens. Esaiæ.XXXIII. Ve qui praedaris nonne & ipse praedaberis?