Pernfm04

1322-1333

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber VI, 27

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27

5. Quinta transmutatio est de Perdice. Perdix fuit quidam homo qui erat optimi ingenii. Unde per Dedalum intelligo ingenium cuiuscumque. Iste ergo Perdix ingenio sua multa adinvenit. Unde factus est ita superbus ex ingenio quod cepit deviare, et factus est quidam ebriator et lecator in tantum, quod amisit ingenium suum et artes suas quas habebat. Et tandem precipitavit se de quadam arce, confidens ingenio. Et ideo dicitur conversus in perdicem tum propter convenientiam nominis, tum proprietate avis. Nam, ut dicit Ugutio, perdix alteri perdici ova surripiens fovet ea. Sed fraus fructum non habet. Nam puli nati audientes matrem ad ipsam instinctu redeunt naturali. Preterea avis est immunda. Insurgit enim mas in marem et obliviscit sexum libido preceps. Et si masculus nidum sue coniugis invenit destruit et ova absorbet. Unde tam a perdendo fructum futurorum ovorum et prodendo i. corrumpendo usus coitus, et perdendo i. destruendo vel sorbendo ova, perdix dicitur. Unde versus:

 

Dedalus ingenium est quo Perdix precipitatur

Vanus effectus artis ab arce cadens.