Pernfm02

1175

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VIII, 3

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

Perdix nepos Dedali fuit, qui Perdix dictus est quia minime perdebat quod audiebat. Boni ingenii siquidem erat. Dedalon enim interpretatur ingeniosus, unde Perdix nepos eius esse dicitur. Qui tandem ab ingenio precipitatus desipuit, unde postea in avem sui nominis mutatus scilicet in perdicem que adeo est obliviosa que suorum obliviscens alienis incubat ovis. sicut iste qui sue oblitus sciencie prope humum volat modo qui in altitudinem solebat volare.