Pernfm01

III-IV sec.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, liber VIII

Daedalus, Eupalami filius, supradictus cum propter commissa Minoem, a quo clausus tenebatur, profugere vellet, pennas sibi et filio Icaro aptavit, quibus ut volucres profugerent regis imperium. quorum Icarus, quia praeceptis parentis obtemperare nequiverat, in insulam maris decidit, quae eius nomine Icaria dicta est, Daedalus autem in Siciliam ad Cocalum regem sepulto filio profugit. cuius casum Perdix, Calai filius, Atheniensis, pro gaudio tulit. nam is cum a matre propter cognationem datus esset in disciplinam, quia primus serrae inventor fuerat, ob invidiam ingenii ex muro a Daedalo praecipitatus est. cui in malis Minerva decidenti opem tulit. ante enim quam terram contingeret, ab ea in volucrem est versus, quae a nomine eius perdix vocatur.