Melfm08

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius moralizatus, liber VIII, fabula IX

Ed. Utracht, 1962, pp. 130-131

Cum diana contra Oeneum regem calidoniae irata eo quod aliis diis sacrificaverat, et non sibi aprum omnia vastantem in regno ipsius immisisset factum est quod Meleager cum Theseo et Plexipo aliisque multis in venatione apri interesset. Athalanta igitur quaedam puella nobilis quam idem Meleager diligebat, in venatione illa aprum ante omnes alios sagittabat, quem aprum tandem Meleager interfecit et Athalantae pellem et caput apri in insigne sagittationis misit de quo testiadae scilicet Plexipus et Toxipus dolentes praemium ab Athalanta rapuerunt quos Maleager interfecit, et Athalantae dum quod ei abstulerant restituit et reduxit. Sic autem erat, quod cum Meleager natus esset tres sorores quae parcae dicuntur Illae scilicet deae infernales quae singulorum fata dictare dicuntur, torrem seu stipitem in ignem posuerunt ad coburendum et vitam pueri nati tantum duraturam quantum ille stipes duraret ordinaverunt. Unde Tempora dixerunt eadem lignoque tibique o modo nate damus. Quod audiens mater lignum extinxit, et annis pluribus reservavit. Et quamdiu stipes integer permansisset Meleager vixisset. Videns igitur mater fratres suos per filium occisos stipitem praedictum decrevit in ignem proiicere ut sic filium in vindictam posset occidere. Pugnante igitur in ea duplici affectu materno scilicet et fraterno, tandem affectus fraternus praevaluit et stipitem in ignem posuit filiumque per stipitis combustionem combussit et interfecit dicens. Ulciscor facioque nephas, mors morte pianda est. In scelus addendum scelus est, in funera funus. Sicut igitur stipes in igne cremabatur sic meleager in corpore cruciabatur. Ita quod utri usque vita simul fnita fuit. Mater autem propria manu prae desperatione se occidit et regnum ad externorum manus devoluitur, sorores vero Meleagri ipsum tristissime deplorantes in aves meleagrides mutantur quae adhuc omni anno secundum plynium sepulchrum Meleagri frequentare dicuntur. Nota igitur quomodo mala infinita fiunt propter amorem mulierum. Amor enim Athalantae causa fuit quare avunculi fuerunt occisi filius combustus mater occisa, regnum Calidoniae dissipatum, et sosores in aves mutatae id est in fugam conversae. Eccl. XXV. Plaga mortis mulier nequam. Item ibi s muliere initium factum est peccati et perillam omnes morimur. Vel dic allegorice de Christo, quod Meleager scilicet Christus a principio Athalantam puellam id est humanam naturam voluit diligere et aprum scilicet luciferum voluit occidere et cum caeteris detrudere, duos avunculos suos id est populum Iudaicum et gentilem vel Adam et Evam interficere id est mortales facere. Tandem mater eius synagoga ipsum mediante stipite crucis per mortem combussit, et sic fratrum suorum scilicet Adae et Aevae mortem et peccatum in eius morte punivit, et ita scelus scelere et mortem morte piavit. Regnum etiam Calidoniae id est Iudeae propter hoc periit Sorores vero Meleagri id est animae devotae mortem ipsius amarissime lamentantur, et ideo aves fiunt inquantum nunc mentaliter, in fine vero personaliter ad caelum volare noscuntur. Apo. XII. Datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret. Dic de fato stipitis quod per tres deas quae determinant vitam humanam possumus intelligere naturaliter loquendo tres potentias animae sensitivae scilicet naturalem vitalem et animalem, per stipitem vero ab eis datum humidem radicale, quia vita naturalis extinguitur, quando igne caloris accidentalis stipes humidi radicalis ex toto consumitur. Vita enim nostra tantum durat naturaliter quantum humidum radicale, quia vita naturalis extinguitur quando igne caloris accidentalis stipes humidi radicalis ex toto consumitur. Vita enim nostra tantum durat naturaliter quantum umidem radicale perseverat. Vel dic moraliter quod tres deae quae vitam gratiae in homine limitant, sunt tres virtutes theologicae fides/spes/et caritas, stipes autem significatat devotionem vel crucis considerationem. Tamdiu igitur vita gratiae in homine durat, quamdiu stipes id est fulcimentum devotionis vel crucis memoria cum eo perseverat. Nam si contingat per ignem carnalis vel mundialis concupiscentiae istum stipitem comburi, necesse est in nobis vitam gratiae finiri, et per vitia insurgentia terminari. Igitur servemus diligenter in nobis per memoriam, stipitem id est crucis Christi et devotionis fulcimentum, ne per ignem concupiscentiae comburamur et moriamur. Prover. III. Lignum vitae est his qui appraehenderit eam.