Melfm01

IV sec. ca.

LATTANZIO, Narrationes fabularum, libro VIII, favola 4

Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk8

 

Meleagrides in aves

Vocatur Oeneus, Parthaonis filius, quia in sacrificio cogendorum fructuum consulto praeterierat Dianam, itaque aper ab ea missus est, qui Calydoniae agros vastaret. perseverante Oeneo in despectu deae Meleager iussu parentis convocatis principibus Graeciae aprum venari ingressus est; cum quibus Atalante, Schoenei filia, ex Arcadia digressa, quae prima aprum vulneravit. cuius virtutem et speciem miratus Meleager pro interempto apro exuvias ei concessit, quas Plexippus, Toxeus, Agenor, Thestii filii, virgini ereptas cum interitu rependerunt. At Althaea mater Meleagri, ut fratrum caedem accepit, stipitem fatalem conditum a Parcis, in quo vita Meleagri continebatur, flamma perussit; quo consumpto Meleager exstinctus est. cuius interitu sorores inter fletum conversae in volucres e fratris nomine Meleagrides cognominantur Theseus apro Calydonio interfecto cum se reciperet.