I sec. a.C.
DIODORO SICULO, Bibliothecae historica quae supersunt, XXXIV-XXXV
Ed. a cura di Gianotti G.F., libro I, 2, pp. 213-214
XXXIV Interea Hercules, quinto post migrationem in Pheneum anno, Oeneum Licymnii filium fratremque Iphiclum caesos moleste ferens, ex Arcadia totaque adeo Peloponneso sponte emigrat, ac multis Arcadum comitatus Calydonem Aetoliae urbem concessit. Quum vero nec liberi nec uxor legitimi essent, Deianiram, Oenei filiam, Meleagro jam exstincto, sibi toro junxit. Hoc loco non alienum videtur per digressionem paucis, quid Meleagro acciderit, explicare. Oeneus enim, quum uberrime frumentum ipsi provenisset, dum alios quidem deos suois remuneratus est sacris, solam interim Dianam neglexerat. Eam ob causam dea succensens aprum Calydonium immanem adeo celebratum excitavit. Qui vicinam regionem vastans, magnam praediis cladem inferebat. Ideo Meleager, Oenei filius, jam aetate maxime florens et robere fortitudineque nulli secundus, optimorum non paucos ad venationem eduxit. Quumque ipse primus venabulo belluam confixisset, merito etiam victoriae illius praemiam, quod corium suis erat, consensu omniu reportavit. Inter venationis autem socios quum esset Atalanta, Schoeneo nata, cujus amore flagrabat Meleager, huic exuvias ipsamque rei praeclare gestae laudem concessit. Thestii vero nati, venationis consortes, peregrinam mulierem sibi, non habita consanguinitatis ratione, praelatam indigne ferebant. Antiquata igitur Meleagri donatione, insidias Atalantae ponunt; dumque per Arcadiam domum redit, impetu in eam facto, pellem eripiunt. Hinc Meleager, amore virginis et ignominiae suae dolore inflammatus, patrocinium Atalantae suscipit; utque praemium puellae restituaent, initio raptores hortatur. Ubi nihil aequi impetrat, necem illis infert; erant autem Althaeae fratres. Quorum interitum immoderatius illa dolens, funestis nayum diris devovit, eique dii, precibus exauditis, vitae finem attulerunt, Quidam fabulantur, sub Meleagri ortum Althaeae in somnis adstantes praedixisse, tum exiturum e vita Meleagrum, si quando torris, quem monstrabant, igni absumntus foret. Matrem ergo in torris asservatione salutem filii positam credentem, sollicite eum custodivisse. Post vero caede fratrum irritatam, titione combusto, mortem accelerasse; quumque subinde magis poenitentia factorum sese afflictaret, laqueo tandem animam interclusisse.
XXXV Dum haec geruntur, Hipponous Oleni Periboeam, quod ex Marte gravidam se diceret, iratus in Aetoliam Oeneo transmisit, ut quamprimum necaretur. At hic, filio et conjuge recens amissis, capitale quid in puellam statuere noluit, sed inito cum ea matrimonio, Tydeum procreavit. Haec igitur de Meleagro et Althae, nec non Oeneo per excursum dicta sunto. Ceterum Hercules a Calydoniis gratiam in ire volens, Acheloum fluvium in alium, quem ipse fecerat, alveum divertit, et magnum fertilis agri spatium ani rigandum hoc pacto vindicavit. Quae res poetarum fabulae materiam dedit. Fingunt enim, Herculem cum Acheloo, in tauri formam converso, pugna decertasse, et in conflictu alterum ei cornu detruncatum Aetolis dono dedisse. Id Amaltheae cornu vocant, quod omni autumnalis fructus copia, uti racemis, pomis et id genus aliis, sit refertum. Cornu isto poetae cursum Acheloi per fossam alio deflexum obscure indicant. Pomis inde malisque Punicis et racemis tellus frugifera, quae flumine humectatur, et feracium plantarum copia denotantur. Amaltheae denique vocabulo strenuitatem effossoris mollitiei expertem (quam amalakistian Graeci dixerint) indicari autumant.