Dedfr16

1609

FRANCIS BACON, De Sapientia Veterum, XXVII

ICARUS VOLANS, ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS, SIVE VIA MEDIA.

Mediocritas, sive Via Media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta, et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritas per viam Icaro praescriptam, intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim ob difficultatem et periculum decantatam, ab antiquis notantur. Icaro praecepit pater, cum mare esset praetervolandum, ut viam aut nimis sublimem aut nimis humilem caveret. Cum enim alae cera essent conglutinatae, periculum erat, si altius efferetur, ne cera ex solis ardore liquefieret; sin ad vaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu juvenili in celsiora contendit, atque in praeceps lapsus est. Parabola facilis et vulgata est : virtutis enim via inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim fere juvenum; defectus senum vitia esse solent. Ex semitis tamen malis et nocivis elegit Icarus (si plane pereundum erat) meliorem. Defectus enim recte aestimantur excessibus praviores. Quandoquidem excessui nonnihil magnanimitatis subsit et cognationis cum caelo, ad instar volueris : defectus vero humi serpat instar reptilis. Praeclare Heraclitus: Lumen siccum, optima anima. Nam si ex humo humorem contrahat anima, prorsus deprimitur et degenerat: interim tamen modus adhibendus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddatur subtilius, non corripiatur incendium. Atque haec cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus, inter Scyllam et Charybdim, certe et peritiam navigandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam incidant naves, illiduntur cautibus: sin in Charybdim, absorbentur. Cujus parabolae ea videtur esse vis (quam nos breviter perstringemus, tametsi infinitam trahat contemplationem), ut in omni doctrina et scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos, et universalium voragines. Haec enim duo naufragiis ingeniorum et artium famosa sunt.