Dedfr15

1556

PIETRO VALERIANO, Hieroglyphica sive de sacris Aegyptiorum, aliarumque gentium literis Commentarij Ioannis Pierii Valeriani Bolzanij Bellunensis, Liber XXIIII DE PERDICE 228a, Liber XLVIII DE LAQUEO 473a

 

Liber XXIIII DE PERDICE 228a

ASTUTIA PRAVA

Hieroglyphicum etiam sapit Graecorum mythologorum fabula, qua fingut Daedali nepotem ob inuenta artis suae arma quaedam admodum utilia, per invidiam ab Athenarum arce summa praecipitem datum, qui terra vix tacta mutatus sit in Perdicem. Cuius sigmenti talis fertur interpretatio: Impuri homines cùm à sapientiae arce deciderit, à rectis honestisque studiis alieni facti, tamersi astutia freti aliqua suis in rebus excellere videatur, hisque tractandis super alios attolli, sordidis tamen & improbis negotiationibus impliciti, sublime nihil sapiunt, sed humi volitantes, dolisque & fraudibus omnibus freti, rem quocunque modo facere tantùm student, libidinum & cupiditatum suarum laqueis & retibus impliciti obvolutique, eo Perdice deteriores, quòd illis vaferrima est ars ad elabendum, capturamque declinandum, quod Graeci dicunt ̉εκωερδικίζειμ: hi neque capti fugam moliuntur, neque si evadere possint, studium adhibent ullum ut salui siant. Astutiae huius modi causa factum puto, ut Eucherius cacodaemonem ex Paerdicis imagine significari dixerit, eo loco: Clamavit Perdix, congregavit quae non peperit.

 

Liber XLVIII DE LAQUEO 473a

ARTIFICIO SUM OPUS

Quae verò vincula statuis, quas Daedalus elaborasset, iniici solita sunt, id sibi volunt, artificiosè adeò fuisse fabrefactas, ut abire viderentur, quocirca vinculis compescendae essent. Meminit huius rei Plato in Menone, Daedali signa, inquiens, ni religata fuerint, abire & fugam arripere: ubi verò revincta sunt, consistere. Proinde si quis aliquod eius habeat, & solutum esse sinat, incertam eam esse possessionem, perinde ac si quis seruum habeat fugitiuù. Et primo Politicorum Aristoteles Daedali statuas memorat, quas vulgus spontè moveri, & opus facere dictitasset. Neque desunt qui ligneam Venerem à Daedalo fabricatam autument, quae argento vivo infuso moveretur. Hinc quotiens opera huiusmodi & pulcherrima & absolutissima esse ostendere voluerimus, si Platonis sententiam approbemus, eorum pedibus, aut quae oportunior fuerit parti aliquid adalligabimus.