Dedfm09

1340 ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, VIII

Fo. LXII a Fa. III

Dum minos rex cretensis in obsidone athena rum vacaret/pasiphae vxor eius filia solis taurum pulcherrimum insano amore dilexit eiusque copulam concupiuit quapropter vaccam ligneam per dædalum lignarium artificem fieri fecit quam pelle vaccæ recenter occisæ induens & se intra lignum applicans/taurum ad copulam invitavit & sic minotaurum in ea genuit/ qui scilicet semivir & semibos nascens mirabile mostrum fuit. Minos igitur rediens/novitate monstri attonitus pro celanda verecundia sua/fecit fieri arte dædali labyrinthum domum scilicet diversis ambagibus flexuosam in quam quilibet intrare poterat: sed amplius regredi nesciebat.

 

Fo. LXIII a/b Fa. VI

Cum dædalus fabricæ artis super omnes industrius labyrithum fecis set pro includendo minotauro & diversas vias sibi invicem occurrentes nunc ad dexteram nunc ad sinistram declinantes ibidem ordinasset: ita quod vix ad ostium redire sciret tandem factum est quod idem dædalus ibidem est inclusus: & a rege minoe ibi perpetuo condemnatus. Cuius ratio fuit: quia pasiphaen vxorem regis docuerat cum tauro concumbere & quod per eius consilium filia eius docuerat theseum de labyrintho exire. ipse tandem dædalus cum Icaro filio suo iclusus miram evadendi industriam cogitavit. Unde Ovidius. Terras licet inquit & undas Obstant: at coelum certe patet: & licet armis omnia possideat non possidet aera minos. Itaque alas & pennas assumpsit filo cæraque contextas & ipsas sibi in pedibus & manibus alligavit & sic ultra mare volavit & de terra recedens labyrinthum dimisit & si cevasit minois tyrannidem & in patriam remeavit. Dic quod dædalus est peccator quem minos idem diabolus in labyrintho viciorum et bonorum huius mundi inclusit: & ipsum tot criminibus circumuolluit: quod viam in terram exeundi non invenit: immo sæpe fit quod ubi exire de labyrintho mundi vel ponti crediderit ibidem fortius se immittit ps. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Quare quicunque in labyrinthum mundi vel peccati se immiscuerit vel implicaverit per malas consuetudines exinde amplius vix exibit. Mat.V. Amen dico tibi non exibis inde. Quid igitur faciet talis? Si vult exire necesse est quod alas contemplationis accipiat & quod sursum ad coelestia regna per contemplationem avolet et ascendat: & per con temptum mare fluctuosi sæculi transeat & transcendat. Sic enim poterit quis a labyrintho sæculi vel peccati exire: & a dominio diaboli transilire: ut dicat cum ps. Si sumpsero pennas meas &c. Vel dic exemplariter: contra illos qui excogitant labyrinthum id cautelas & involutiones: contra alios: quare sæpe fit divino iudicio quod ipsi in idem periculum incidunt: & ubi alios involvere paraverant ipsi cadunt. Ecclesiastis.X. & Ecclesiastici.XXVII. Qui fodit foveam incidet in eam. Sicut ad litteram de multis officialibus regum videmus. De quodam enim audivi quod unum patibulum sumptuosum & curiosum fieri fecerat & per inde regi cui serviebat placuisse se credebat. Sic tamen dei iudicio factum est quod ibi primus ipse suspensus fuit. & sic ipse de se ipso enxenia prima dedit. Ecclesiastici.III. Qui amat periculum in illo peribit.

 

Fo. LXIII b, Fo. LXIII a Fa. VII

Cum dædalus & Icarus filius eius in labyrintho cretensi inclusi essent & ut evadere possent: volare disponerent: & cum cæra alas sibi quamplurimas coaptarent: pater dædalus Icarum filium suum edocebat: & volandi certas regulas ipsi dabat. Præcipiebat enim ille ne nimis cito volaret ne forte fatigaretur: ne nimis alte ne cæra calore solis liquesceret vel alæ ardore solis urerentur: ne nimis basse ne alæ humectatæ maris humoribus graves efficerentur. Voluit igitur ut medium iter teneret & patris vestigia sequeretur: & quod nec huc nec illuc ad stellas respiceret: sed recte: mature: medie: continue: Post se iret. Unde Ovidius. Instruit & natum medioque ut limite curras Icare ait moneo ne si demissior ibis Unda gravet pennas: si cel sior ignis adurat. Inter utrumque vola. Item Me duce carpe viam. Icarus igitur expositus aeri & novitate volandi illectus patris præcepta contempsit: & fortitudine & agilitate frætus & fisus patrem praecedere voluit & plus debito accelerare ita alte volavit quod cæra ipsius & pennis dissolutis in mare cecidit & submersus pelago nomen dedit: ita quod extuc mare Icareum dictum fuit. Unde Ovidius alibi Icarus Icareas nomine fecit aquas. Dic exemplariter contra filios inobedientes & praesumptuosos qui patrem suum vel praelatum vel sapientes viros sequi nolunt vel eorum mandatis obedire: immo se ipsos fatue præponunt & ardua opera ultra vires facere vel attemptare praesumunt quae ad finem deducere non possunt. Quibus dici potest. Exo.XVIII. Stulto labore consumeris: & ultra vires tuas est negocium. Tales in suo alto volatu scilicet in suæ virtutis conatu vel in tali incepto statu: non diu solent perseverare sed potius cadere: & de assumpta gloria præcipitem casum dare. Exemplo Roboam quæ patri sapienti salomoni se præferens dicebat. III.reg.XII. Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Isti tamen male successit quia populum divisit & regnum amisit. Qui igitur vult volare vel spiritualiter per opera virtuosa: vel temporaliter per potentiam sæcularem medium tenere debet nec a mediocritate temperantiæ deviare patrem id est maiores sequi nec ab eorum exemplis & regulis declinare: quia si nimis basse descendat per nimiam status depressionem vel per terrenorum affectionem pennæ eius potentiæ & nobilitatis temporalis aggravabuntur & conterentur: pennæ eius spirituales id est virtutes & affectiones fluviis & undis maris id est deliciis saeculi deprimentur. Si etiam plus iusto per praesuptionem vel superbiam se erigat & meliorem aliis se esse credat vel ultra sufficientiam personæ altiorem statum quaerat pennæ interiores: virtutes solent comburi: & pennæ exteriores id est nobilitas & potentia mundialis paulatim disolvi & destrui. In moribus etiam praesuptuosi solent per peccatum cadere & in mari deliciarum finaliter mergi. In temporalibus etiam fastigiosi per infortunia deprimi & in mari tribulationum & amaritudinum suffocari: ideo in persona icari talibus dicitur. Icare nate bibis nam tu sine patre peribis. Qui dixit tibi bis me dio tutissimus ibis. Icarei fati merores estote parati: Iussa paterna pati: medium tenuere beati. Et breviter istud verum est quod in omnibus plus valet medium quam extremum. Unde boetius in lib. de duabus naturis in Christo. Omnis (inquit) virtus in medio rerum decore locata consistit. Si quid enim vel ultra: vel citra quod oportuerit sistere fiat a virtute dissentit. Medietatem igitur virtus tenet: hæc ille.

 

Fo. LXIII a/b Fa.VIII

Perdix fuit quidam iuvenis filius sororis dædali qui datus dædalo ad erudiendum ipsum auuculum arte & scientia superavit. Ita quod serræ & circini primus usum invenit. Cui dædalus invidens ipsum de arce id est turri palladis præcipitavit: sed pallas dea sapientiæ quæ semper favet ingeniis ipsum in avem sui nominis id est in perdicem mutavit: et medio volavit in aere pennis: quae sublimis casus memor alte non solet libenter ascendere: sed circa terram volare: etiam gleba nidum facere unde Ovidius. Præter humum volitat: ponitque in sepibus ova. Antiquique memor vitat sublimia casus. Igitur cum dædalus submersum filium sepeliret affuit perdix: quae dædali luctu gaudebat: & ipsi suum infortunium improperabat. Dædalus autem alas suas post maris transitum victimas in templo apollinis consecravit ubi & historiam andragei depinxit: sed Icari historiam pro nimio fletu depingere non potuit. Sic contingit sæpe quod aliquis ingenio & scientia alios excellit in curiis principum & potentum: ita quod maiores & antiquiores sapientia & subtilitate antecedit quare fit quod quandoque talis arcem palladis ascendit id est dignitates & officia quod videntes alii quos superat solent eidem invidere & per detractiones & accusationes ipsum solent ab alto detrahere & quod deponatur a statu & officio procurare. Et sic fit quod talis perdix efficitur quasi scilicet a perdendo: pro eo quod talis altum statum perdere comprobatur. Qui pro certo si sapiens est: debet alta loca id est alta officia vilipendere: & locum humilem tenere. Quamvis enim status dignitatis sit nobilior: status tamen paupertatis est securior. Et ideo de paupertate loquens Seneca in lib. de remediis fortuitorum dicit sic. Non est in paupertate vitium: sed in paupere. Illa expedita est hylaris & tuta. Sequitur sic eris expeditior in via domi tutior. Sed sæpe contingit quod talis dædalus id est talis invidus qui alios persequitur ad simile infortunium venit filium vel amicum vel seipsum perdens. Esaiæ.XXXIII. Ve qui praedaris nonne & ipse praedaberis?