Dedfm07

1322-1333

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber VI, 27

2. Secunda trasmutatio est de Minotauro. Ubi sciendum est quod Pasiphe uxor fuit Minois qui habuit unum notarium nomine Taurum, cuius amore ipsa capta erat. Unde Dedalus construxit sibi vacam hoc est quod in domo Dedali magistri lignaminis coivit cum eo, et gravida facta fuit. Sed Minos illa die etiam concubuit cum ea. Et similiter gravidavit eam. Unde de utroque peperit unum qui assimilabatur Tauro et alium qui assimilabatur Minoi. Unde dictum fuit quod peperit Minotaurum. Quod Minos volens latere, misit illum qui assimilabatur notario ad quamdam arcem ubi erat carcer in quo reponebantur capti, et precipue illi de Athenis. Et pro tanto dicitur quod pascebat corpora atheniensium. Unde dictum est:

 

475 Rivalis Minois eratque tabellio Taurus

Pasiphe peperit de quibus una duos

Unus era regi, Tauro simillimus alter.

Hinc Minotaurum progenuisse datur.

Taurigenam Minos atre prefecerat arci

480 In qua pascebant corpora capta ferum.

In lare dedaleo Pasiphe subdita Tauro

Tegimen quo latuit lignea vaca fuit.

 

4. Quarta transmutatio est de Dedalo et Ycaro. qui dum essent capti a rege Minoe aufugerunt per mare. Et quia navigio veloci ut aves abiere ideo fictum est quod alis sibi factis fugerunt. Forte autem filius e puppi decidit. Unde dictum est:

 

485 Dedalus et natus velorum fugerat alis

Sed mersus puer est dum petit alta ratis.

Ycarei fati memores estote parati

Iussa paterna pati, medium tenuere beati.

Credite dicenti, nati, tam sepe parenti

490 Ut medium pariter contineatis iter.

 

5. Quinta transmutatio est de Perdice. Perdix fuit quidam homo qui erat optimi ingenii. Unde per Dedalum intelligo ingenium cuiuscumque. Iste ergo Perdix ingenio sua multa adinvenit. Unde factus est ita superbus ex ingenio quod cepit deviare, et factus est quidam ebriator et lecator in tantum, quod amisit ingenium suum et artes suas quas habebat. Et tandem precipitavit se de quadam arce, confidens ingenio. Et ideo dicitur conversus in perdicem tum propter convenientiam nominis, tum proprietate avis. Nam, ut dicit Ugutio, perdix alteri perdici ova surripiens fovet ea. Sed fraus fructum non habet. Nam puli nati audientes matrem ad ipsam instinctu redeunt naturali. Preterea avis est immunda. Insurgit enim mas in marem et obliviscit sexum libido preceps. Et si masculus nidum sue coniugis invenit destruit et ova absorbet. Unde tam a perdendo fructum futurorum ovorum et prodendo i. corrumpendo usus coitus, et perdendo i. destruendo vel sorbendo ova, perdix dicitur. Unde versus:

 

Dedalus ingenium est quo Perdix precipitatur

Vanus effectus artis ab arce cadens.