Dedfm03

X-XI sec.

MITOGRAFO VATICANO II, 124-126

124 Theseus

Sed Athenienses dum singulis annis filios Minotauro mitterent, tertio anno Theseus, Athenarum regis Aegei filius, missus est, tam virtute potens, quam forma. Qui quum ad Ariadne, regis filia, amatus fuisset, ipsa timens, ne ille, quamvis occiso Minotauro, multiplex et perplexum labyrinthi iter explicare non posset, Daedalum, fabricatorem operis, ut aliqua arte Theseo subveniret, exoravit. Qui eum intrantem fili globum post se jussit resolvere, ut illum egrediens relegendo, redeundi perplexiones posset superare. Quo adimpleto, Theseus occiso Minotauro victor egreditur, et rapta Ariadne aufugit, quam tamen in Naxo insula, Libero dicata, dormientem reliquit. Quam quum Liber uxorem duceret, Vulcanus ei coronam, VII lampadibus insignitam, obtulit; quam ille ut uxoris insigne iter sidera collcavit.

 

125 Aegeus

Aegeus autem filio suo praeceperat, ut si victor reverteretur, vela mutaret. Quod quum ille oblitus non fecisset, Aegeus prospiciens a litore velis non mutatis redeuntem filium, victum aestimans, mari, in quod se praecipitavit, nomen imposuit. Theseus vero odio loci inde navigans; ad Italiam venit, et Brundusium condidit. Quae quum omnia factione Daedali Minos deprehenderet effecta, eum cum Icaro servandum in labyrinthum trusit. Sed Daedalus, corruptis custodibus, sub faciendi, quo rex placaretur, muneris specie, ceram accepit. Exinde tam sibi quam filio alis impositis evolavit. Icarus altiora petens, pennis solis calore resolutis, mari, in quod cecidit, nomen imposuit. Daedalus vero primo in Sardiniam, post delatus est Cumas, ibique Apollini templo conditi, in foribus haec universa depinxit.

 

126 Taurus

Veritas autem sic se habet. Taurus notarius Minois regis fuit, quem Pasiphaë amavit, et cum illo in domo Daedali rem habuit. Et quia geminos peperit, unum de Minoë, et unum de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur. Quam ob culpam inclusum Daedalum regina, corruptis custodibus, relaxavit, qui, amisso in mari filio, navi delatus est Cumas.