Dedfm01

III-IV sec.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, liber VIII

Minos victor cum Atheniensibus stipendium inposuisset et nobilium liberi quotannis ad labyrinthum a Daedalo factum mitterentur, qui Minotauro obicerentur, quem Pasiphae, Solis filia, Minois uxor, eiusdem Daedali fabri ope iuncta tauro, enixa fuerat, tertio stipendio Theseus Aegei et Aethrae filius in insulam Cretam devectus Ariadnae, Minois et Pasiphaes filiae, quae pulchritudine eius exarserat amore periculum capitis effugit. digrediens itaque Athenas cum virgine abducta, ut Diam insulam contigit, Liberum patrem habuit in malis: desertam enim a Theseo sibi copulavit deus. memoria ut amoris exsisteret, corona in nomine eius inter sidera est     

Daedalus, Eupalami filius, supradictus cum propter commissa Minoem, a quo clausus tenebatur, profugere vellet, pennas sibi et filio Icaro aptavit, quibus ut volucres profugerent regis imperium. quorum Icarus, quia praeceptis parentis obtemperare nequiverat, in insulam maris decidit, quae eius nomine Icaria dicta est, Daedalus autem in Siciliam ad Cocalum regem sepulto filio profugit. cuius casum Perdix, Calai filius, Atheniensis, pro gaudio tulit. nam is cum a matre propter cognationem datus esset in disciplinam, quia primus serrae inventor fuerat, ob invidiam ingenii ex muro a Daedalo praecipitatus est. cui in malis Minerva decidenti opem tulit. ante enim quam terram contingeret, ab ea in volucrem est versus, quae a nomine eius perdix vocatur.