1567
NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venetiis 1567, Lib. VI, Cap. XIII
De Niobe
Niobe, quam Tantali & Euryanasse, vel, ut alii putarunt, Taygetes unius ex Pleiadibus filiam fuisse narrāt, multorum filiorum mater; quę cum gloriaretur supra modum tum ob illorum multitudinem, tum etiā ob formae praestantiam, ausa est se Diis immortalibus comparare, vel etiam anteponere. Sic enim gloriatur apud Ovi.lib.6.Metam.
Quis furor auditos, inquit, praeponere visi
Coelestes? Aut cur colitur Latona per aras?
… Latonam praeferre mihi.
Atheniensis tamen Apollodorus Nioben scribit libro primo Bibliothecae fuisse Phoronei Regis peloponnesi & Laodices filiam, cum Tantalum alii dicerent fuisse eius patrem. Hanc nupsisse Amphioni Thebano dicunt, ut est in libro 3. Biblyothecae. Verum cum duae fuerint Niobę, ut arbitror, de Tantali filia solum sermo est. De numero filiorum, quos illa Amphioni peperit, non conveniunt inter se scriptores. Herodotus duos tantum mares, ac tres fęminas Niobe fuisse scripsit, ut testatur idem Apollodorus. Homerus lib. Ultimo Iliad. sex mares, & totidem foeminas illam habuisse ita inquit; (greco)
Namq domi periere illi bis pignora sena.
Sex natae, totidemq; mares, pulcherrima pubes.
At Hesiodus decem mares ac totidem foeminas peperisse Nioben credidit, ut scripsit idem Apollonius. Alii septem mares, & totidem foeminas fuisse malverunt, quae communior est sententia. Verum illa ob filiorum praestantiam non solum ausa est, uti decebatur, Latonam in contentionem felicilatis provocare, sed etiam contumeliis & impudicis verbis ita lacessivit & irritavit, ut Diana sex filias, at Phębus totidem filios puberes sagittis confecerit, ut ait Plut.in lib.de superstitione. Occisae sunt domi filiae, at in Cithęrone venantes mares ab ipso Phebo. Ovi.tamen inquit quatuordecim fuisse coesos, cui sententiae assentitur etiam Antipater in his carminib.
Tantalis haec ispa: haec. bis septem pignora eodem
Ventre tulit; mactat Phębus, & alma soror.
Mas maribus cędem tulit, atq; pulla puellis.
Prostravere duas sic duo & hi hebdomadas.
Quaeq(ue); parens fuerat quondam ditissima natis,
Illa senectuti est orba relicta parens.
Nec, veluti mos est, matrem comitata sepulchro
Pignora sunt: natos sed comitata parens.
Tantale, teque;tuoque; necavit sanguine natam
Lingua. tibi lugens saxea forma timor.
Fuerunt autem nomina filiorum Niobes, ut ait Zetes hist.141.quintae chil. Sipylus, Agenor, Phędimus, Ismenus, Eupnytus, Tantalus, Damasichton, filiae Neaera, Cleodoxe, Astyocha, Phaetha , Pelopia, Egyge, Chloris. At Apollod. Minytum pro Eupnyto dixit, & filias ita nominat; Ethosaeam seu Theram, Cleodoxam, Astychen, Phthiam, Pelopiam, Astycratheam, Ogygiam. Ovidius tamē Alphenorem vel Ilioneum filiis Niobes adiecit. Ifacius Homoloidem & Pelagum filios fuisse Niobes inquit, & Pelago quidem patrem Iovem tribuit, cum primam omnium mulierum inquiat Apollodorus cum Iove cōgressam fuisse, ac peperisse ex illo Argum. Chloris praeterea fuit aliquando Melibea vocata, quam una cum Anuda è foeminis superfuisse memorant, è maribus vero Amphionem, quia illae Latonam supplices ut sibi parcere precatae sunt, ut ait Paus. in Atticis. Cum tantam filiorum copiam uno die Niobe amisisset, quae est rerum humanarum inconstantia, non magis prudens fuit in ferendi adversitatibus, quam fuerat in felicitate, & rerum omnium copia. Dicitur igitur Deorum miseratione, cum tantam doloris magnitudinem perferre non posset, in saxum fuisse conversa, ut significavit Ovid. Libro primo de Ponto;
Felicem Nioben quamvis tot funera vidit,
Quae posuit sensum saxea facta malis.
Et Callimachus in hymno in Apollinem;
Differt petra suos pariter lacrymosa dolores
Humida, quae quondam Phrygiis induruit oris.
Nunc quoq; marmor hiat triste & lacrymabile quiddam.
Fama est Nioben visa filiorum morte è Thebis in Sypilū contendisse, quare scripsit Pausa. in Atticis huius imaginem silicem ac praeruptam crepidinem in Sipylo fuisse, quae quasi ad opticam rationem excisa, prope existenti neq; lugentis, neque mulieris quidem formam praese ferret; at procul existentibus & mulier; & męsta, & lugens videretur. De illa imagine, qp effet in Sipylos Mygdoniae monte; ita meminit Ovid.in Epist.Acontii;
Qaeque; superba parens saxo per corpus oborto
Nunc quoq; Mygdonia flebilis astat humo.
Facta fuit autem lapidea non repente, cum id à Diis poposcisset; sed paulatim, ut videtur Sophocles in Antigone his versibus significasse;
Audivi maestissimam periisse
Phrygiam hospitem
Tantali. Sipylo in summo
Quam hederae in morem pervicacis
Saxosum germen domuit.
Quam idem poeta in saxeo sepulchro lachrymari inquit in Electra, cum sepulchrum sit eius corpus lapideum factum. Atque haec de Niobe Tantali filia omnia propè dicta sunt. Niobe altera fuit Phoronei Peloponnesiaci principis, & Nymphae Telodices, vel Laodices filia, de qua dictum est superius, atque eadem fuit soror Apidis, qui cum asperius in Peloponneso imperaret, à Telxione de medio fuit sublatus. Cum tamen alii non sororem, sed matrem Apidis Argivorum & Sicyoniorum regis illam fuisse dicant: qui regno postea Argivorum Aegialeo fratri permisso in Aegyptum profectus, Isidem uxorē duxit, ibique; regnavit. Multis deinde beneficiis in homines Aegyptios collatis, multis rebus utilibus humanae vitae inventis, Serapidis nomine eximiè cultus fuit post mortem ab Aegyptiis, & sub forma bovis vivi eius numen honoratum; quoniam id animal humano generi omnium caeterorum ferè sit utilissimum. Scriptum reliquit Paus. in Arcadicis non quovis anni tempore, sed aestate tantum Niobes statuam lacrymari solitam. Similē mutationem passa fuisse dicitur anus quaedam ob iram Veneris; nam in saxum & ipsa fuit conversa. Fabulantur enim quòd cum Venus Diis esset irata, quia passi fuissent ipsam cum Marte à Vulcano in rete ligari, & idcirco in sylvas Caucasias se abdidisset ob pudorem, eam Dii omnes frustra diu quaesierunt. At anus locum iudicavit, ubi latebat Venus, cum a Deo quodam fuisset interrogata, quare illam ita mutavit; de qua ita meminit Lycophron;
Anumque factam marmor ipsam frigidum;
Fama est praeterea quòd cum Apollo & Diana superioris Niobes filios interemissent, Iupiter omnes homines in lapides per novem dies convertit, ac decimo die priori formae restituens permisit ut illi sepelirentur. Haec fabulosa sunt, quae de Niobe passim circumferuntur. Nunc antiquorum sententiam ex his exprimamus. Quemadmodum per superiora exempla nos antiqui sapientes ad beneficentiam & ad liberalitatem adhortabantur, cum & navem, & capram coelestem, & multa animalia vel in coelum inter astra retulerint, vel divinis honoribus prosecuti sunt; ita per hoc exemplum ab arrogantia temeritateque retrahentes; ad prosperas fortunae vicissitudines aequo animo ferendas nos alliciebant. Fuit Niobe Tantali & Euryanassae filia; ac Tantalus avaritia, Euryanassa opulentia est. Ex his nascitur mortalium superbia, cuius & Deorum despicientia, & amicorum contemptus, & beneficiorum vel à Diis, vel ab hominibus acceptorum oblivio, asseclae esse consueverunt. Haec igitur Niobe sive superbia, sive temeritas putanda sit, tantam filiorum multitudinem circa se circumspicit, ut mirificè animus extollatur. nam ex altera parte divitias; honores propè divinos, qui divitiis habentur; ac nobilitatem maiorum: ex altera amicos cmplures, & clientelas frequentes, & effusam undiq; salutantium multitudinem haec intuetur, quare se invidiam, & omnes humanas facultates longo intervallo superasse putat: ac neque Deum quidem ipsum vel feliciorem, vel potentiorem esse arbitratur. Ubi aliqua domus vel civitas in tantum superbiae creverit, vindictam Dei & eversionem proximam esse scito, ut per hanc fabulam admonemur. Nam ubi quis ita fuerit elatus animo, tunc eum neque filii, neque affines, neque; nobilitas, à divina vindicta protegere possunt: quia nullae tam immensae sunt facultates, quas uno die divina potentia evertere non posit. Ubi fortunae concussae sunt, terga vertunt affines, priores amici diffugiunt, nulla reliqua est clientela, solus incedit, quem antea multi stipabant, à nemine salutatur, sordet nobilitas sine divitiis ab omnibus neglecta. ad deprimendam igitur temeritatem mortalium Nioben introduxerunt antiqui multis praeclari rebus gloriantem; quae tanta felicitate elata fuerat, ut vel Deos ispos parvifaceret; quam tamen repente ex omini felicitate deiectam dixerunt. Ad has calamitates ita Niobe obstupuisse dicitur, ut neque lacrymas, neque vocem, neque lamentationem ullam emiserit: de qua ita scripsit Cicero lib.3 Tusc.Disput. & Niobe fingitur lapidea, propter aeternum credo in luctu silentium. Quòd si animo non ita fuisset temerario, neque tantopere felicitate elata, in eas calamitates non incidisset: aut si contigisset illi resipere post acceptam cladem, seque non perpetuo virentia germina, ut ita dicam, peperisse cognovisset, sed quae ubi collibuisset Deo arescere possent, & divinae voluntati satisfecisset, & non fuisset in lapidem conversa. Fuerunt qui rem ad historiam referre conati sint, dixerintque; acerbissimam pestilentiam aliquando fuisse in Phrygia; atque; eodem die Niobes filios omnes interiisse, cum multos haberet. Atque cum pestilentiae autor sit sol & luna, quia ex calore vaporumque copia illa nascatur, proditum est in fabulis Apollinem & Dianam illos sagittis confodisse. ad tantos dolores cum obstupuisset, & propè sine sensu Niobe mater eorum videretur, dixerunt fabularū artifices illam fuisse in lapidem conversam, Dicti sunt homines eo tempore in saxa â Iove mutati, quia crudeles sunt homines & inhumani ob metuni in his opportunitatibus, neque ullus est vel affinitatis, vel amicitiae firmus nodus. Verum cum decimo die cessasset pestilentia, tunc sepulturam dicuntur obtinuisse. at nunc de Thamyri dicamus.