Niofr01

1493

RAFFAELE REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, VI

Tratto da: Raffaello Regio, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Venezia 1521, VI, fol. 72-74

Lydia to.fre. haec ideo a poeta inferunt ut commodi Niobes mutationem in saxum cum superiore fabula coniugat. Niobe nacque Tantali filia cum ex Amphione marito septem figlios: ac totidem filias genuisset: se poti quam Latonam venerandam esse contendebat : prohibebatque neqs in suo regno Latonae sacrificare auderet. Quare indignata Latona Apollinem ac Dianam rogavit: nese tanta iniura affici paterent. Sumptis aut arcubus et sagittis ad unum omnes primum Niobes filius interemerunt: quando qde Amphion cum ferre non posset, seipm interfecit. Niobe vero morte filiop indignata cum diis maledixisset: et filias sagittis confectas vidit: et ipsa in saxum qd et nunc lachrymare videt fuit commutata.

 

Quis fu.au. oro indignationis plena Niobe decenter attribuis: ut que adeo erat felicitate elata, ut se Latonae auderet preferre.

 

Turba quantuntum distabat orba: Latonam inquit tam est indignata, que ipsa Niobe propter liberorum multitudinem ab orbitate aberat: per qd significatur vehementer indignatas fuisse.

 

Ad orba: a muliebre liberis carente. Orbus enim dicitur aliqua re chara privat. Unde et oculis et filiis privati, orbi vocantur.

 

Animosa: magna anima, ac superba

 

Planus erat: topographia, hoc est loci descriptio: in quo Niobes filii et equos agitare, et se consueverant exercere

 

Intra quoque viscera saxum est: etiam intestina inquit saxea fuerunt effecta. Hoc autem idcirco fictum est: que in liberorum sepulchro Niobe sibi lapideam statuam erexisse narratur.