Niofm13

1340 ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib. VI, Fab. 12

Tratto da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962

Niobe fuit filia tantali & unius pleiadum & uxor amphionis regis boeotiae sive thebarum quae niobe scilicet prole foecunda extitit: quia.vii.fiolios &.vii.filias generavit. Ista igitur multitudine opum & dignitatum & maxime uteri sui foecunditate elata deam latonam matrem apollinis & dianae contempsit ipsamque deam non esse credens infoecundam & sterilem appellavit: se ipsam latonae praetulit & populum ab aris eius prohibuit & sibi sacrificare coegit. Latona igitur indignata phoebum & dianam liberos suos alloquitur: & ad vindicandum matris iniuram imprecatur. Phoebus igitur telis suis patrem & septem filios occidit. Diana vero septem filias eius interfecit. Quae videns niobe in lapidem marmoreum mutatur qui flere iugiter comprobatur Ovid. Et lachrymis etiam nunc marmora manant. Ista possunt allegari contra illos qui de nimia sui prosperitate superbiunt: aliosque infoelices deputant: & se eis praeferunt: quos phoebus & diana id est Christus & maria: quandoque subito telis tribulationum impugnant liberis & amicis privant: & eos in lapides id est in pauperes & flebiles mutant. Eccl.XI. Multi potentes oppressi sunt valde. Vel potest allegari de filiis boni qui bonam personam quae bene & discrete se regit ditant & ornant. Quae scilicet persona quando videt se foecundam & praegnantem.vii.filiis id est.vii.spiritussancti donis: &.vii.filiabus id est vii.virtutibus: quandoque contigit quod inde superbit & alios quos minus virtuosus esse credit: spernit & contemnit seque eis praeponit. Quod videns apollo id est Christus sol iustitiae & diana id est beata virgo contra talem insurgit: & filios & filias id est dona & virtutes ipsi subtrahunt & ipsam virtuti propriae relinquunt & tunc lapis id est duras & non sensibilis & indevota fit. Tales igitur qui virtutes sibi non deo attribuunt. Iusto dei iudicio peccare permittuntur & foecunditatem moralem perdere promerentur & fletum desperationis incurrere. Contra quos Apoc. XVIII. In corde suo dicit. Sedeo ut regina &  vidua non sum & luctum non videbo. Latona fuit matrem phoebi & dianae & solis & lunae. Quosque a iove conceperat: iuno zelotypa ipsam praegnantem persequebatur: eamque parere in toto mundo non patiebatur: nullaque regio ipsam audebat recipere. Tandem venit ad insulam delon quae per mare vagabunda vagabatur. Insula igitur errans miserta est latonae quae errabat in terris: erransque errantem recepit: & pariendi locum ipsi dedit. Illa est enim insula solis & lunae: qui ibi nati sunt: & stabilis facta est quae a principio fuerat mobilis. Si vis applica contra malos quorum similis applaudit suo simili: quia unus extraneus & vagabundus libenter recipit alios quos videt sui similes & conformes. Istud patet quia quando in terra & ariditate religionis invenitur aliquis errans & vagabundus & fatuus alios fugitivos & apostatas diligit & receptat: & spatium periendi & faciendi sua opera praestat. Eccl.XII. Omne animal diligit simile sibi. Vel dic quod delos significat homines hospitales: qui egenos & pauperes recipiunt & maxime quando vident eos pregnantes sole & luna id est quando cum ipsis christum & beatam virginem esse sciunt & quando ipsos esse dovotos recognoscunt. Tales igitur ex hoc spiritualiter praemiantur: quia scilicet in fide & gratia stabiles efficiuntur: & in domino delectantur. Ideo bene dicitur Esaiae. LVIII Frange esurienti panem tuum & egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum operi eum: & carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum. Vel dic quod mater ista est gratia vel caritas vel humilitas. Istae autem sunt quaedam matres quae de sole & luna id est de Christo & beata virgine sunt praegnantes spiritualiter. Quicumque ergo quantumcunque sit errans & vagabundus talem matrem id est caritatem & humilitatem recipit statim apud eum phoebum & dianam id est Christum & beatam mariam per devotionem parit & in fide & in moribus stabilem seipsum facit. Vel dic quod quando aliqua alta persona latonam id est aliquam pauperem personam persequitur nullus est qui audeat ipsi favere: sed ab omnibus derelinquitur. Vel dic quod latona est fides vel scriptura quae a principio de phoebo & diana id est de Christo & beata virgine praegnans fuit: quam cum terra firma id est synagoga recipere noluit: terra vaga id est gentilitas primum errans ipsam recepit. Et sic latona id est scriptura & fides Christum & beatam virginem apud ipsam peperit id est apud ipsam notitiam de eis fecit. Et sic quae prius errabat facta est stabilis & firma. Exo.XV. Stetit unda fluens.