Niofm10

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, VI, 28

Tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 28

Vigesima octava est de Niobe conversa in saxum. Per Niobe intelligo superbiam carnis. Sed per ipsam hinc septem filios in quibus delectatur precipue intelligo septem organa corporis scilicet pedes, manus, pectus, linguam, nasum, oculos et supercilia, in quibus delectatur caro. Sed per septem sua filias intelligo septem operationes ex istis organis procedentes scilicet successum pedum, gestum manuum, resupinationem pectoris, obiurgationem lingua, contorsionem nasi, crudelitatem oculorum, et indignationem superciliorum. In istis enim organis et in istis operationibus delectatur superbia carnis, vel caro superbia. Sed per Amphionem eius maritum intelligo delectationem carnis progredentem ex ipsis organis, vel causam passionum ex organis illis. Sed per Latonam intelligo religionem in qua latent religiosi. Nam Latona dicitur quasi latitona. Per Phebus suum filium intelligo spientiam, per Dianam castitatem, nam sapientia et castitas sunt filie religionis. Per Niobe obiurgantem Latonam intellige superbiam carnis, que despicit religionem et hominem retrahit a cultu eius. Unde Latona i. religio convocat suos filios scilicet sapientiam et castitatem in adiutorum suum. Contra superbiam venit ergo sapietiam et impugnat organa illa et deprimitur. Deinde venit castitas et interemit omnes operationes eorum. Sed satiam depressis organis Amphion i. delectatio carnis occidit. Postmodum Niobe deflet cum reducitur ad contritionem suorum peccatorum. Sed ventus i. Spiritus divinus eam relevat et portat ad cacumen montis in patria sua i. ad cacumine patrie i. paradisi. U. d. e :

 

Pes, manus, os, pectus, oculi, cilium, quoque nasus

Organa sunt septem carne tumente sata.

Concreat his operans totidiem vanissima mater

Cum quibus intexit religionis opem.

At sua progenies sapientia castaque virus

Organa cum vitriis comminuere suis

Occidit Amphion mulcens testudine carnem

Quam flentem celsa spiritus arce locat.