1175
ARNOLFO D’OLREANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VI, 14
Tratto da: Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, p. 217
Niobe regina Latonam spernebat pro duobus filiis suis cum ipsa VII filios et VII filias haberet. Sed a filiis Latone VII filii Niobes et VII filie in simul ocisi sunt. Ipsa in lapidem mutata. Allegoria. Per Niobem habemus superbia, que VII filios habet: pedem, pectus, manum, linguam, nasum, supercilium, oculum, et VII filias, has scilicet: superbum pedis incessum, pectoris summationem, manus gestum, lingue in verbis indignationem, nasi fricationem, supercilii elationem, oculi superbiam. Per Latona habemus religionem cuius sunt filii Apollo i. sapietia et Diana i. castitas. Niobem ergo i. Superbiam, filii Latone i. religionis, sapientia scilicet et castitas, humiliaverunt filios eius uccidendo. Postea mater in lapidem fuit mutata. Que, superbia omnino deposita, sapientie vacans et castitati, ad religionem revocata, ibidem mansit firma et stabilis ad modum lapidis.