Niofm06

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO, II, 10, 89

Tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968, pp. 104, 164-165

II, 10, Quis primus ei templa fecerit.

Dicitur autem Phoroneus filius Inchi rex Argivorum primus Iunoni templa dicasse et sacrificiorum instituisse sollemnia, qui etiam primus mortalibus regnavit, cuis filiam Nioben quia alia Tantali est, Iuppiter primo mortalem dicitur compressisse.

 

II, 89, De Niobe.

Niobe Tantali vel Pelopis filia uxor Amphionis ob insolentiam partus Apollinis ac Diane numen experta est. Nam cum ex Amphione vii filiis totidemque virginibus editis comitata gauderet et quodam tempore Manto Tiresie filia ex responso Thebanos monuisset ut Latone et filiis eius Apollini et Diane preces feXXent, illa sacrificiis interesse noluit predicans se potentiorem numine Latone ac filiis eius esse. Hoc cum Latona filiis suis conquereretur, Apollo et Diana tecti nubibus Thebas venerent ac Nioben cum filiis suis filiabusque necaverent. Peremptos autem apud Thebas liberos Niobe ad patriam, Sifilon scilicet montem dicitur reduxisse, ipsaque ididem in saxum mutata induruisse. Fili autem Niobes hi sunt: Archemorus, Antogorus, Tantalus, Phedimus, Sipulos, Xenarcus, Apinitos; filie autem: Asticratia, Pelopia, Cheloris, Cleodoxe, Ogime, Etia, Neera.