Niofm05

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO, I, 153, 201

Tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968, pp. 63, 80

I, 153, Fabula Nyobe et eius filiorum.

Nyobe Tantali filia uxor Amphion(is) ex Sipilo Lidie orta, que ex Amphione vii filios et vii filias habuit, id est xiiiicim, quorum nomina sunt hec: Archemorus, Antagorus, Tantalus, Phadimus, Sipilus, Xenarcus, Epinitus, item filie Asticratia, Pelopia, Cheloris, Chleodoxe, Ogine, Phegia, Neera. Quorum numerositate cum se iactaret Nyobe et diceret: Si Latona ideo colitur quia gemino natorum pignore seu federe viget, quanto magis ego digna sum veneratione que xiiiicim filios genui, Apolline et Diana que Trivia sagittis ipsa et maritus et omnesm filii sunt interfecti. Unde iuvenalis: Parce, precor, Pean, et tu depone sagittas, Nil pueri faciunt, ispam configite matrem! Amphion clamat sed Pean contrahit arcum.

I, 201, Genealogia deorum vel heroum.

Item Iuppiter concubuit cum una de quatuor filiabus Athlantis, quarum nomina non leguntur, genuit que ex ea Tantalum, Tantalus de Stirope genuit Nyoben et Pelopem.