Niofm04

VI sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, VI, 3

Niobe Tantali Sipylo Lydiae orta ob insolentiam Apollinis ac Dianae numen experta est. nam ex Amphione septem filiis totidemque virginibus editis dum comitata gauderet et quodam tempore Tiresias Eueri filius responso monuisset Thebanos, ut Latonae et filiis eius per preces tura redderent, sola exstitit, quae sacrificio interesse noluerit praedicans potentiorem se numine deae ac liberis eius esse. itaque oratione instincta Latona, questa cum filiis, quod suarum iniuriarum non exsisterent ultores. confestim itaque Apollo et Diana tecti nubibus, ut praeceperat genetrix, Thebas venerunt ac Niobae filios, cum in campo equis exercerentur, sagittis necaverunt. quorum nomina haec sunt: Ismenos, Sipylus, Phaedimus, Tantalus, Alphenor, Damasicthon, Ilioneus. pater Amphion post necem filiorum ferro se interfecit. nec minor violentia desiit esse Niobae. quod Diana indigne tulit, nam virgines pari calamitate affecit. victa novissime Niobe flens deriguit turbineque ventorum in patriam Sipylum delata est cessitque in silicem voluntate Apollinis.