Arafr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Venezia, Fol. 70, 71, 72 recto

PRAEBUERAT DICTIS: Certamina musarum cum Pieri filiabus cum Pallas audisset, forte ei in mentem venit, qua poena et ipsa Arachnem Lydiam puellam, quod se Pallade ipsa lanificii peritiorem esse contendebat, afficere debet. Si aut et librum libro et fabulaque fabulae elegante poeta connectit.

TRITONIA: Pallas a Tritonide palude Lybiae ubi primum virginali habitu apparvit (ut Herodotus in quarto narrat) Tritonia fuit cognominata. Unde aiunt Palladem Neptuni et Tritonidis paludis fuisse filiam eam auteque nescio quid a patre reprehensam donasse se Iovi, ac Ioveque sibi illam filiaque ascivisse. Stesichorus autem primis asservit Palladem armatam ex capite Iovis prosiluisse eoque Tritonia appellatam.

ARACHNES: Arachne Lydia fuit puella Idmonis Colophonii filia lanificii peritissima, quae cum se Palladi anteferret, eamque in certamen provocare ausa esset, ab ipsa quidem in vetulam conversa admonetur, ut ab incoepto desistat, ac temeritatis suae veniam a Dea suppliciter peretta. Caeterum Arachne ea admonitio ne insolentior facta nullo pacto Minervae cedere animum influxit. Quare Dea indignata deposita vetulae forma, et in certamen descendit, et Arachnem superatam in araneam commutavit, quod pristinae artis non immemor tenuissimas telas nunquam contenere desistit. Hoc vero in descrivendo certamine poeta multas exponit transformationes, nam utramque telam, quarum conficit, variis imaginibus distinguit, quas aperte poeta describit.

(...)

NIHIL EST QUO VICTA RECUSEM: nullam est inquit poenam, quam ego victa ricusare velim.

(...)

MIGDONIDESQUE NURUS: Migdonia Macedonia pars est, et Phrigiae a Mygdone cognominata, e Phrygia vero multae convenerant mulieres, ut Arachnes opera spectarent, que praeter unam Arachnen, venerate sunt Deam.

(...)

CECROPIA PALLAS: Minerva incipit, itaque telae suae intexuit contentionem Athenarum inter se Nepturnumque habutam, qui lacu falsu in arce edito suam possesionem vendicabat, ipsa oliva a se arbore inventa.

(...)

UT TAMEN EXEMPLIS: quam vis inquit victoria Palladis operi finem imposuerit adiecit tamen in quattuor telae angulis exempla quorundam in Deos impiorum, ex quibus facile  conoscere posset Arachne, quam poena et ipsa expectare deberet.

Postquam Arachne ordinata tela cum contumelia a Dea pulsa esset, suspendio se affecit. Sed in ultimo casu praepter studium, quod a Dea acceperat, in araneam versa, ut opere inutili nulloque sui effectum capere posset. Plura vero opera Arachnes poeta retulit fuisse, quae Minervae, ut hanc scientia artis, quae potior est, illam labore contendesse demonstraret.

(…)

ET ANTIQUAS EXERCET ARANEA TELAS: hoc est pristinas conficit telas: quae quidem et ipsae Araneae dicuntur. Araneo vero masculini generis semper de animali dicitur. Catullus in Furiuos, Furi, cui neque servus est, neque arca, nec cimex, neque araneus, neque ignis. Virg. quoque in Calice diminutiuum protulit. Atque ut Araneo si tenue formavimus orfum.