1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, VI
Praebuerat dictis Tritonia talibus aures Arachne virgo Maeonia: ut dicit Ovidius. Nec loco nec origine clara sed arte lanifica praecipua de arte sua tantum superbivit quod Palladem deam contempsit: et in arte lanifica se ei praetulit. Pallas igitur in anum se mutavit et sumpta facie vetulae arachnen adiit: quae dum verba iactatoria diceret: et se posse contra palladem de lanificio disputare assereret: dea indignata se ei manifestat. Quae nec sic territa cu mea disputate t quod quamlibet telam ordiatur invicem ordinant ut quae sit melior textrix appareat. Sed cum Arachen in tela sua deorum crimina pingeret indignata dea radio textorio eam percussit et in araneam mutavit quae adhuc primum officium imitate: et pedibus telas facit Ovidius. Antiquas exercete aranea telas. Istud potest applicari contra iuvenes clericos praesumptuosos qui se sapientibus praeferunt et contra eos disputare contendunt: quae tandem in aranea convertuntur in quantum ignorante set prae invidia viscera sua corrodentes comprobantur. Isti tamennon cessant telas texere: dato quod parum valeant eorum argomenta. Esaiae LIX: ova aspidum ruperunt et telas aranea texerunt. In tela Palladis fuit scripta sive picta hystoria disputationis ipsius com Nemptuno de nomine civitatis atheniensis. (...) Arachne depinxit in tela sua quomodo dii : ut iuvenculas deciperent sub diversis figuris latitabant. (...) Applica contra illos de quibus dicitur in Psal.: Omnes dii gentium daemonia : quia isti sunt qui iuvenculis : id est animabus insidiantur : ut eas diversimode decipiant et ad peccatum trahant : sub diversis speciebus latitant et cume eis spiritualiter fornicantur. Tunc enim sub soecie equi diabolus corrumpit animam quum alicuis fastus saeculi concupiscentiam ei inmittit : tunc in specie auri quum aurum et divitias concupiscere facit. (...)