1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber VI, 27
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27
Vigesima septima (trasmutatio) est de Aragne conversa in araneam. Que quamvis sit ultima in ordine, est tamen prima in intenzione. Per Paladem intellige sapientem. Per ipsam texere telam de laudibus deorum intellige quod sapiens continuo studet in laudando et predicando deum. Sed per Aragnem intellige iuvenem nolentem deum laudari et contendentem cum sapiente. Per ipsam texere telam in qua posuit crimina deorum intellige illos iuvenes qui quando audiunt a sapientibus laudes dei despiciunt eos et rident de ipsis. Et hoc est quia nimis confidunt in voluptatibus terrenis. Qua propter dicuntur mutari in araneam que est animale terrestre valde fragile que fecit telam valde mutabilem et coruptibilem. Unde dictum est :
De superis validam texit sapientia laudem
Matura iuvenem cum gravitate monens. 370
Mens tamen insipiens contra iuveniliter ausa
Contemnit superos cum monitrice sua.
Vanaque de sanctis laudens deludia texit.
Fit tamen hec vermis, et sua tela cadit.