Arafm04

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VI, 1

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234.

 

Pallas ipsa dea est lanificii quia docet telam de virtutibus texi. Palladem Aragne i. insipientia telam texens de viciis, unde dicitur Aragnes quasi arida mens sine humore caritatis, contempnit. Pallas vero anum se simulans iuvenem Aragnem monens castigat. Quod ideo fingitur quia vetule sunt sapientiores iuvenibus et eas castigant. Aragne vero i. iuvenilis etas temeraria senectuti sapienti se preferens cum ea contendit. Texendo fit inter utramque contentio. Pallas de virtutibus et de potentia deorum disputat. Aragne de viciis et contempta deorum telam texit iocundiorem. Iocundior enim est via ad vicia et pronior, ad virtutes vero durior et difficilior. Sed quia tela eius arida est et sine succo sapientie, suspenditur i. a vento ut pote res vana suspenditur, ventilatur, et in vermem mutatur i. ad terrena respicit quod est verminum. Sed in aranea pocius quam in aliam quia quem ad modum aranea ex se ipsa fila elicit, ita et insipientia se ipsam seducit.