X-XI sec. d.C.
Mitografo Vaticano I, 91
In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968
Arachne et Minerva
Arachne Lydia, Idmonis et Hippopes filia, studio lanificii famam quaesierat; quumque materna industria cunctas praecessisset in opere faciendo, festis diebus insolentius gloriata est, quam mortalem decuerat. Nam Minervam in certamen provocavit, quae, in anum versa, inter hoc ad eam venit, ut eius audaciam compesceret. Quam quum vidisset in certamine permanentem, reversa in suam speciem, opere proposito in certamen decendit. Sic victa Arachne quum contumeliose a Minerva pulsa esset, suspendio se affecit. Propter studium autem, quod a Minerva acceperat, in araneam versa est, ut opere inutili nullum suum effectum capere posset.