LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, VI, fabula I
Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk6
Arachne in araneam.
Arachne Lydia, Idmonis filia, cuius mater genita Hypaepis, studio lanificii famam quaesierat, cum materna industria cunctas praecessisset in opere faciendo festis diebus insolentius gloriata quam mortalem decuit elocuta est. Nam Minervam, a qua docta fuerat, in certamen provocavit. Quae in anum versa in hoc ad eam venerat, ut eius audaciae impetum odio futurum conpesceret. Quam cum vidisset in certamine permanentem, reversa in suam speciem opere proposito in certamen descendit; et singula, quae sequentur, inseruerunt telae, prius Minerva, dehinc Arachne. Sunt enim quaedam necessaria posita inter versus, quae repraesentant opus utrarumque. Minerva incipit. Itaque telae suae intexuit contentionem Athenarum inter se Neptunumque habitam. qui lacu salso in arce edito suam possessionem vindicabat, ipsa oliva a se arbore inventa. Item Rodopen Threiciam et Haemum; qui pari insania et amore coniugii Iovis ac Iunonis abusi erant nominibus, transfigurati sunt Pigantes casu ab Iunone in gruem versa est item Antigonen, Laumedontis filiam; quae cum cum Iove coisset, ob admissum Iuno eam transfiguravit in ciconiam. Cinyrae, regis Assyriorum, praeterea filias ob insolentiam ab eadem dea in gradus templi sui lapide mutatas. Per quae exempla frangi posset de Minerva numine; finemque operis sui explicuit: is modus est, et facit arbore finem. Arachne autem, ut videretur per opera respondisse contentioni, telae suae intexuit Iovem in taurum versum ob Europae amorem; eundemque fecit in aquilam, ut conprimeret Asterien, eundem in olorem, ut Ledam, Thesti filiam, conprimeret ; eundem in satyrum, ut Nycteida, Nyctei filiam, conprimeret ; eundem in Amphitryona, ut Alcmenam, Electryonis filiam, conprimeret; eundem in aurum, ut Danaen, Acrisii filiam, conprimeret, in ignem, ut Asopida (duo sensus isti in unum versum continentur), eundem in pastorem, ut Mnemosynen conprimeret; in serpentem, ut Deoida (et hi duo sensus in unum versum veniunt). Neptuni etiam cupiditatem inserit, ita ut doceret, eum in iuvencum esse mutatum, ut Aeoli filiam stupraret; in amnem Enipeum, ut Aoliam, in arietem, ut Bisaltida conprimeret (hi tres sensus in tribus versibus: aliter cadere non possunt), eundem, ut Cererem, in equum; in volucrem, ut Gorgonam Medusae, ex qua equus Pegasus proditur fuisse; in delphinum, ut Melantho (hi sensus continentur in tribus versibus). Apollinis praeterea in eadem contentione amoris furta intexuit reddita; indicat eum in accipitrem, interdum in leonem, alias in pastorem, ut Issen, Macarei filiam, conprimeret. Liber pater quoque in uvam versus, ut Erigonen conprimeret. Saturnus praeterea versus in equum, ut Philyram, Oceani filiam, conprimeret, ex qua Chirona centaurum videtur procreasse. Post quae Arachne ordinata tela cum contumeliose a dea pulsa esset, suspendio se affecit. Sed in ultimo casu propter studium, quod a dea acceperat, in araneam versa est, ut opere inutili nullum sui effectum capere posset. Plura vero opera Arachnes poeta rettulit fuisse quam Minervae, ut hanc scientia artis, quae potentior est, illam labore contendisse demonstraret.