1568 d. C.
Natalis Comitis, Mythologiae sive explicationis fabularum. Libri decem. Aldo Manunzio, Venezia, 1568.
Liber Septimus
Cap. I (pag. 202)
DE HERCULE
Neque aliud quidquam Herculem omnium monstrorum, latronum, maleficorumq: hominum domitorem & euersorem praeter gloriam virtutis illustrauit: qui tantum nominis & gloriae apud omnes homines consecutus est, quantum nulaa aetas vnquam delere possit: cuius in honorem templa, altaria, cerimoniae, sacerdotes fuerunt instituti, quod illi neq; nobilitas generis, neque sola vis corporis, neque amplissimum imperium, fine sapientia, animique magnitudine concedere poteret. fuit Hercules Iovis & Alcumenae filius, ut testatus Orpheus in Argonaut. his carminibus:
Hic prius Herculem robur mihi cernitur; olim
Hunc Alcmena Iovi peperit coniuncta superno,
Cum latuit Phoebus longas tres ordine noctes
Continuas; caruitq; die fol, lumine foles.
Aiunt enim Alcmenam Thebani Amphitrionis fuisse uxorem, qui cum adversus Teleboas Aetoliae popolos militaret, & excercitum duceret; quia ita nubenti Alcmenae promiserat quod fratris eius eadem ulcisceretur, huius captus amore Iupiter sumpta Amphitrionis forma, ut ait Plautus in Amphitryone, domum ante diem ingressus, illa posuit est. atque cum ex Amphitrione praegnans esset Alcumena, tamen, ut ex se etiam conciperet, dicitur Iuppiter tres noctes in unum coniunxisse, quod spatium totum in exprimendo Hercule absumpsit. non enim sat erat spatii nox una tantae plantandae arbori. Deide cum negligentius exceptus fuisset reversus Amphitryo causam percumctatus est ab Alcumena, audivit piore nocte sui similem domum adiisse: tu intellexit a Tiresia Iovem cum Alcmena concubisse, ut testatur Atheniensis Apollod. Lib. 2. natus est igitur Thebis Hercules Iove patre matre Alcmena, ut testatur Hom in hymno in Herc. Hoc pacto;
Alcidem canimus natum Iovis, edidit illum
Praestantem virtute viris mortalibus: arcte
Magno Alcmena Iovi coniuncta in amore superno.
Dixerunt tamen Herculem filium etiam Amphitryonis, ut ait Eurip. in Hercule infano;
Cui non Iovis riualis est mortalium
Aditus Amphitryo, fatus de Persei
Alcaeo, & almi qui fuit pater Mercuris?