Metà sec. XV d. C.
Berchorius, Metamorphoseos Moralizatae, Liber VI
Fa. VIII
Iuppiter vt opprimeret ledam in cigni speciem se mutavit: vt concumberet cum Antiopa filia regis thebani se in satyrum transformauit Alcmenam in specie mariti sui amphitrionis violauit: et in ea herculem generauit... Alii fingunt se esse maritos: id est consanguineos vel amicos. Alii mutant se in fulmen scilicet per potentiam opprimendo. Alii mutant se in aurum per diuitias corrumpendo: quia breuiter illud est per quod mille mulieres decipiuntur a proximis suis: videlicet vel per hypocrisis fictionem vel per imaginatiuam delectationem: vel per auri promissionem & solutionem.
Fa. IX
Cum Iuppiter fulii filiam oppressisset: fulius pater excreuit vsque ad coelum vt iovem in vindictam filiae oppressae impugnaret: quod videns iuppiter fulmine ipsum repressit: & tota ripa fluminis fetet & olet. Iste fulius significat inferiores subditos vel vassalos: qui si a ioue aliquam oppressionem in se vel in familia in terra vel in possessione sua sustinet: statim per superbiam eriguntur & vsque ad coelum exaltantur: ipsique ioui: id est superiori vel praelato bellum inducere molliuntur: qui fulmine potemtiae quae ipsos aliquando opprimit & confundit. Et ideo bene dicitur Eccl. IV. Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluuii.