sec. VII - VIII d.C.
Servio, Comm. In Verg. Aen., VIII, 103
AMPHITRYONIADE MAGNO DIVISQUE FEREBAT Amphitryo rex Thebanorum fuit. cuius uxorem Alcmenan Iuppiter adamavit, et dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una nocte, cum ea concubuit. quae post duos edidit filios, unum de Iove, id est Herculem, alterum de marito, qui Iphiclus appellatus est. ergo adsumpsit epitheton. Et satis perite ait "divisque ferebat": nam cuivis deo sacrificaretur, necesse erat post ipsum etiam reliquos invocari. Quidam " divisque ferebat" sic intellegunt, ergo et Hercules de divis est : ut est illud schema Coeunque Iapetumque creat saevumque Typhonea et coniuratos caelum rescindere fratres, ergo et superiores tres coniurati.